|9r| Sancti spiritus assit nobis gratia
De iudiciis. De officio iudicis. De foro competenti. De actionibus. De libellis. De
litis contestatione. De iuramento calumpnie. De exceptionibus. De probationibus. De
instrumentis. De confessis. De testibus. De sententia. De appellationibus. De modo
adeundi iudicem. De contumatia et qualiter puniuntur contumaces. De libelli oblatione
et modo scribendi in iudicio et de actis cause qualiter confici debeant.
[1 De iudiciis]
[Q]uia iuris ordo in iudiciis requiritur et nullus est processus ubi pervertitur ordo
iuris, ut habetur Extra. de iudiciis, Exhibita [X 2.1.19], hic inferius inseritur
sub brevi compendio ordo iuris et modus se habendi in iudiciis. Unde primo videatur
quid sit iudicium. Iudicium est trinus actus trium personarum iudicium exsequentium,
scilicet iudicis, actoris, rei. Et cum reus factum negat, quarta persona requiritur,
scilicet testis. Sed cum iudex ex officio suo procedit in modum inquisitionis, sufficit
quod sit ibi iudex et reus, quia fama habetur loco accusatoris, ut Extra. de accusationibus,
Qualiter et quando [X 5.1.17]. Et tamen appellatur tale iudicium «extraordinarium».
1.2. Iudiciorum aliud est criminale, aliud civile, aliud ordinarium, aliud extraordinarium,
aliud temporale, aliud spirituale.
1.3. Criminale est cum de crimine agitur, videlicet furto, periurio, homicidio et
aliis criminibus. Sed de crimine potest agi multipliciter: civiliter vel criminaliter.
Civiliter cum quis petat adversarium suum pro iniuria sibi illata condempnari circa
pecunie summam, dicendo sic iudici: «Domine iudex, iste fecit mihi talem iniuriam,
unde peto ipsum condempnari ad reddendum mihi viginti marcas pro emenda», vel: «Rem
meam furatus est. Peto eam reddi mihi». Criminaliter, cum quis pro iniuria sibi illata
vel furto sibi facto petat adversarium suum puniri corporaliter, sic dicendo: «Domine
iudex, iste fecit mihi talem iniuriam. Unde peto ipsum puniri corporaliter». Vel potest
agi de crimine in modum denuntiationis, inquisitionis, exceptionis et acusationis.
In modum denuntiationis cum quis ad correctionem alicuius, non ad vindictam, denuntiat
iudici aliquem crimen commississe. Et tamen non est necesse quod denuntians obliget
se
|9v| ad talionem. In modum inquisitionis cum iudex precedente fama et frequenti clamore
procedit contra aliquem. In modum exceptionis autem cum aliquis opponit crimen alicui
ut ipsum ab accusatione et testificatione repellat, dicendo iudici: «Domine, iste
non potest <esse> testis vel accusator, quia criminosus est.» Et is qui sic opponit
alii crimen, non est necesse quod se obliget ad talionem, quia eo animo non opponit
ei crimen ut puniatur, sed ut magis a testificando et accusando repellatur. Item in
modum accusationis agitur de crimine, cum aliquis accusat aliquem de aliquo crimine
ut puniatur, dicendo sic: <«Iste commisit tale crimen. Peto quod puniatur.»> Et iste,
qui sic accusat, debet se obligare ad talionem. Et hec omnia possunt probari per iura
ista, Extra. de accusationibus, Super his [X 5.1.16] et capitulo Inquisitionis [X
5.1.21] et in eodem titulo ubique.
1.4. Civile, quod de rebus feodalibus est, vel aliis rebus temporalibus, ubicumque
non agitur de crimine personaliter, de quibus tractatur titulo de iudiciis, capitulo
Ceteram [X 2.1.5].
1.5. Ordinarium iudicium, ubi est libellus traditus, accusationem continens specialem.
Extraordinarium est ubi fama deferente procedit iudex ex officio suo, vel ubi officium
iudicis loco accusationis preponitur.
1.6. Item temporale est quod ad ecclesiasticum iudicem non pertinet. Spirituale est
quod de rebus spiritualibus est, ut de electione, decimis, matrimonio et aliis que
ad ecclesiasticum iudicem pertinent, ita quod non ad secularem.
1.7. Istis consideratis, subsequenter videndum est quis possit esse iudex. Et sciendum
est quod omnis potest esse iudex qui non prohibetur a iure. Isti prohibentur: surdus,
mutus, perpetuo furiosus et minor viginti annis, infames, turpitudine denotati, mulier,
servus, excommunicatus et plures alii, quos longum est enarrare.
[2 De officio iudicis]
2.1 [M]odo videndum est de officio iudicis, quod est latissimum: Potest et debet dare
tutorem, curatorem minori <ex> officio suo et etiam furiosis et prodigis et surdis,
mutis, et eis qui morbo perpetuo laborant, et qui propter furorem vel prodigalitatem
rebus suis superesse non possunt. Hoc tene tam ad causas quam ad negotia. Etiam illustribus
et claris personis debet tamen dari <tutorem> cum sollempnitate ista, videlicet quod
iurabit quod res illius cui datus est tutor vel curator fideliter servabit, et quod
fideliter eius causas et negotia tractabit.
2.2. Item potest et debet dare advocatum non habenti, petenti et habere non potenti.
Item potest facere citato per gratiam, si non compareat, ut iterum citetur. Item potest
quacumque parte litis interrogationes super negotio facere quod coram eo ventilatur.
Item potest supplere defectum advocatorum quando non sunt experti in iure. Hoc attende:
errat in
iure, non re facto, Co. ut que desunt advocat., lex unica [Cod. 2.10.1]. Item iuramentum
potest deferre alteri parti, cui voluerit in defectum probationis quando non nisi
unicus testis in causa. Sed debet considerare in deferendo iuramentum cui parti potius
sit credendum, sed hoc in minimis causis. Item potest repellere advocatum ex officio
suo, procuratorem et partem, si sint excommunicati, vel alia causa subsit, quare repelli
debeant. Item debet patienter audire legitimos advocatos. Item potest dilationes dare
et eas moderari pro voluntate sua, pro modo temporis, cause, persone qualitate, ratione
et aliis circumstantiis.
|10r|
2.3. Item non debet se precipitare in pronuntiando, sed exspectare donec a partibus
in negotio sit conclusum et postea curare quod certam ferat sententiam, et sedendo.
Item debet curare ne humiles opprimantur a potentibus et ut innocentes habeant officiales,
et ne extorqueant aliquid a subiectis, et ne <quis> unquam lucrum aut dampnum sentiat.
Item debet secundum proposita, probata et allegata iudicare. Item non debet in adeundo
se facilem prebere, nec debet pati se contempni, nec suos subiectos in ulteriorem
familiaritatem debet admittere, quia ex conversatione equali contemptio nascitur dignitatum.
Item in cognoscendo non debet excandescere adversus eos quos malos putat. Nec precibus
calamitosorum illacrimari oportet. Id enim decus constanter recti iudicis, quod eius
animi motus vultus non detegat. Item potest et debet summatim et sollempniter ius
reddere, ut auctoritatem [
augeat] dignitatum. Item congruit bono iudici, ut sollicite curet quod sua iurisdictio malis
hominibus careat, et eos conquirere debet et conquisitos punire.
2.4. Item sicut notatum est plures esse species iudiciorum, scilicet unum civile,
aliud criminale, ita similiter est multipliciter causa, scilicet criminalis, civilis,
temporalis, spiritualis. Et sepe accipitur «iudicium» pro «causa» et econtrario, quia
ubi est iudicium criminale, ibi est causa criminalis. Et sic dicitur de aliis. Istarum
causarum quedam spectant ad iudicem secularem: videlicet civiles inter laicos mote.
Fallit tamen in casibus, videlicet, ut cum ecclesia habet servos vel rusticos. Inter
illos cognoscit iudex ecclesiasticus. <Item cause penitentium spectant ad iudicem
ecclesiasticum>. Item cause miserabilium personarum, ut viduarum, orphanorum et aliorum.
Item de feudo ecclesie. Item cause viatorum et peregrinorum. Item cum agitur de raptoribus
rerum ecclesiasticarum. Item breviter omnes cause spirituales et spiritualibus annexe.
Item quando iudex ecclesiasticus habet temporalem
iurisdictionem in secularibus personis. Item ratione consuetudinis, quia consuetudo
dat sibi iurisdictionem, ubi alias non haberet. Item causa dotis spectat ad iudicem
ecclesiasticum, ubi vi delicet dos fuit data vel instituta in ipso matrimonio. Item
de crimine ecclesiastico debet cognoscere iudex ecclesiasticus, quia de isto potest
punire iudex ecclesiasticus tam clericos quam laicos. Ista sunt crimen periurii, crimen
heresis, crimen adulterii, cum agitur inter virum et uxorem ad thori separationem.
Item de usuris, de simonia, de testamentis.
2.5. Invenio nihilominus casum ubi laicus habet causam pecuniariam contra clericum
quod laicus debet primo adire iudicem ecclesiasticum, [
quando] sine dampno et dilatione [
id facere potest. Si enim] iudex ecclesiasticus noluerit eidem exhibere iustitiam et inponere finem negotio:
tunc ad iudicem secularem debet causa pervenire. In aliis autem criminibus puniuntur
laici per iudicem secularem. Sed licet per consensum laicorum super rebus mobilibus
vel inmobilibus litigantium possit iudex ecclesiasticus per consensum cognoscere inter
ipsos, tamen clerici possunt nunquam renuntiare ecclesiastico [
iudici] nec in alium iudicem consentire, maxime secularem. Bene potest tamen adire alium
ecclesiasticum iudicem ordinarium, et de voluntate sui episcopi diocesani.
|10v| Et hoc probatur per decr. de foro comp., capitulo Significasti [X 2.2.18]. Et si
queritur quare clericus non possit renuntiare privilegio suo quod habet, videlicet
quod non possit trahi in causam coram iudice seculari, ratio hec est quod ita privilegium
non fuit introductum favore solius persone istius vel illius, sed favore totius cleri,
et ita per unum solum non debet fieri preiudicium privilegio generali, quia privatorum
consensus iudicem non facit eum qui ante non erat.
[3 De foro competenti]
3.1 [U]t regulariter hic teneas, quod quatuor modis sortitur quis forum:
3.2. Ratione contractus. Et appello contractum omne pactum quocumque modo sit. Verbi
gratia: Ego sum de iurisdictione Bergensi, [et] emi equum in iurisdictione Stafangrensi.
Vel ego sum de regno Norvegiensi, et contraho Suecus. Ratione huius contractus, si
tenear venditori in pretio ad aliam conventionem, venditor illius equi (vel ille
cum quo pactum inii) poterit me convenire, et trahere in causam coram iudice loci,
in cuius iurisdictione contraxi, per legem predictam. Et ille idem iudex ad preces
suas facit me citari per iudicem meum. Et efficiar de foro suo, sive inveniar in regno
Suecorum sive non. Quamvis quidam dicant quod ibi non debeam conveniri nisi sim ibi
inventus, iuxta Goffridum.
3.3. Item ratione delicti, ut Extra. de raptoribus i. ti. ii. Q[uorum] [X 5.17.1].
Verbi gratia: Ego vulneravi hominem vel interfeci in regno Suecorum. Ratione huius
delicti potest iudex Suecorum punire me et rogare iudicem meum de Norvegio ut ipse
mittat me ad iudicem Suecorum puniendum. Et ad hoc tenetur iudex meus tam in criminibus
quam in contractibus, quia in hoc parificantur.
3.4. Item ratione rei in qua agitur. Verbi gratia: Ego habeo possessiones in Suecia,
quas intendit adversarius vendicare. Sub eodem iudice debeo conveniri, in cuius iurisdictione
consistunt possessiones predicte. Sed quidam dicunt quod hoc tenet circa inmobilia
tantum. Lex <tamen> predicta loquitur indistincte et alia lex similiter.
3.5. Item ratione domicilii quod quis habet. Verbi gratia: Ego habeo domicilium in
villa ista, et hic potero conveniri. Et appello domicilium ubi maiorem partem bonorum
meorum habeo, unde rursus decessurus non sim. Et cum profectus fuero, peregrinari
videor, et ad que <cum> rediero, desino. Et potest etiam quis habere duo domicilia,
ut cum quis diversis locis se ita interserit, ut non minus in uno quam in alio se
collocasse videatur. Et cum
sic est, ad utrumque locum poterit citari. Hiis visis, quia in subsequentibus fiet
mentio de accusationibus procedamus.
[4 De actionibus]
4.1 [S]ciendum est quod actio non est aliud quam ius prosequendi in iudicio quod sibi
debetur, et actionum alia personalis, alia realis.
4.2. Personalis est illa quando quis agit contra aliquem, quem dicit sibi obligatum
ex contractu vel ex malificio, ut si dicam: «Iste tenetur michi m[arcis] decem ex
pretio equi mei sibi a me venditi. Unde peto quod ipse reddat michi.» Vel: «talem
iniuriam irrogavit michi. Unde peto michi super hoc fieri emendam.»
4.3. Realis est quando moveo alicui questionem super re aliqua, quam ipse tenet, ut
si dicam: «Iste tenet terram meam», «possessionem meam» vel «sciphum meum. Peto eam
michi reddi.»
4.4. Et hec tria, videlicet quid sit actio, que personalis, que realis in
|11r| Institutionibus, de actionibus, in principio [Inst. 4.6.1]. Sed de natura actionum,
et que actio competat in quolibet casu, non est hic enarandum, quia <hoc> sciunt advocati
periti, et hoc traditur in libello Reinfredi, ubi tota subtilius enarrantur. Item
quia libelli continent actionem, in subsequentibus fiet mentio de libello.
[5 De libellis]
5.1 [N]otandum est quod in iudiciis accipitur petitio pro libello et econtrario, et
dicitur: «Trade michi petitionem.» «Trade michi libellum.» Tamen in plus est libellus
quam petitio, quia omnis libellus continet petitionem, et non econtrario.
5.2. Unde libellus debet ista continere: nomen iudicis, accusatoris, rei, res que
petitur et causa petendi. Et hoc in libello conventionali, qui datur [
in] civilibus.
5.3. Sed est libellus accusationis qui datur in criminalibus, et iste debet continere
diem, et mensem, et annum, et datum libelli, et nomen iudicis cui conqueritur, et
principis tunc residentis, et nomen persone que accusatur, et eiusdem cum quo deliquisse
proponitur, et annum, et locum in quo illud crimen dicitur perpetratum. Et potest
probari per multa iura. Et fiet ita libellus: «Anno tali, die tali, mense octobris,
ego Johannes accuso apud vos talem, domine Bergensis episcope, quia dico eum commisisse
adulterium cum tali muliere in civitate Bergensi, in tali domo, tali mense. Unde peto
ipsum puniri. Hanc accusationem instituo, et ad penam talionem me obligo, et hanc
accusationem legitimam me probaturum promitto.» Et hoc volunt iura predicta. Et si
vult eum accusare de pluribus criminibus, potest ea omnia ponere in uno eodem libello.
<Item nota quod si plures sunt, qui unum accusare volunt, iudex magis idoneum debet
eligere, et alii taceant>.
5.4. Item nota quod nemo debet admitti ad accusandum nisi fideiussores ydoneos elegerit
de lite prosequenda. Et sicut debet in ordinario iudicio tradi libellus, ita in extraordinario
debet iudicio. Quando iudex procedit ex officio suo, debet tradere reo articulos,
super quibus iussit inquirere contra ipsum, et ipso presente vel per contemptum absente
debent recipi testes et publicari, et etiam debet audiri si habeat aliquas exceptiones
contra iudicem vel contra testes et dicta eorum. Et quod dictum est supra, quod quilibet
accusator se debet obligare ad talionem, hoc falit in sex casibus, optime notatis
per Goffridum in Summa, titulo de accusationibus [ad X 5.1] § Debet autem. Et potest
accusare quilibet
qui non prohibetur: pupilli, mulieres, criminosi, et infames, suspecti, turpis questus.
Alii propter partialitatem, et intellige de tali partialitate de quo loquitur infra
«de testibus», et alii plures quos longum esset enarrare. Illi tamen omnes, si suam
vel suorum iniuriam prosequantur, ad accusandum admitantur.
5.5. Et notandum quod per abolitionem aliquis absolvitur de crimine. Que triplex est,
scilicet: publica, privata, et ex lege. Publica fit ob diem insignem, quia natus est
filius principis, vel ob rem prospere gestam, quia obtinuit princeps victoriam de
inimicis. Unde propter gaudium nati filii, vel optente victorie absolvitur quis a
crimine et liberatur. Sed hoc salvo, quod accusati infra xxx. dies post ferias habitas
[
propter] sic habitum gaudium poterunt accusari, sed non ultra. Privata abolitio est quando
petit
|11v| ut absolvatur reus. Vel ex lege, cum accusator desistit, vel mortuus est. De istis
duabus habes ff. ad Turpillianum, lex Aut privatim § i. [Dig. 48.16.10]. Et in istis
duabus abolitionibus accusator amplius non auditur.
5.6. Et nota quod in publico crimine quilibet admittitur ad accusandum. In privato
non admittitur nisi quorum interest. <De> aliis, videlicet inquisitionibus et denuntiationibus,
ad plenum traditur Extra. de accusationibus, Qualiter et quando [X 5.1.17], tam in
textu quam in glossa.
5.7. Item scias quod libellus non in omni causa offerendus est. Libellus exigitur
in causa ubi ordinarie agitur. Serva quod dixi superius: quid sit iudicium ordinarium
et extraordinarium. Sed hoc fallit in quatuor casibus: Unus est cum lis est brevis,
ut cum petitur sola marca argenti vel aliqua res minima, et maxime vilium rerum personarum.
Et appello «viles» et «breves» minores duobus aureis, ut ff. de dolo, lex Si quis
olevit, in fine. Sed tu dic quod relinquitur arbitrio iudicis, qui debet considerare
qualitatem personarum et cause quantitatem. Item cum episcopus cognoscit inter clericos
suos. Tertius de consensu partium sine libello ultro procedenti. Item in extraordinario
iudicio. Non requiritur libellus in causa denuntiationis et inquisitionis. Item ubi
factum est notorium; notorium est factum tribus modis: per facti evidentiam, confessionem
partis et per sententiam.
5.8. Item notandum quod libellus semel oblatus facit rem litigiosam. Unde rem quam
a te peto, ex quo datus est libellus, non potest in alium transferri. Item rerum rumpit
prescriptionem libellus semel oblatus, ita videlicet quod similiter petenti rem aliquam
obiciatur prescriptio. Replicabo quod oblatus fuit libellus super re illa infra tempus
prescriptibile, et antequam res litigiosa transferretur oblatus fuerit libellus.
5.9. Item notandum est quod, si ego de aliena iurisdictione conveniam <te> coram tuo
iudice, ut si petam a te decem in quibus dico te teneri michi ex mutuo, poteris me
reconvenire super alia re si quam tibi debeam, dicendo: «Domine iudex, iste similiter
tenetur michi [
in] decem ex pretio equi, que peto michi reddi ab eodem.»
5.10. Sed hec reconventio debet fieri <ante> litis contestationem, unde cum do responsum
tue petitioni prime, debes michi respondere, licet sis de aliena iurisdictione. Et
si non vis respondere, in tua causa prius cepta, ulterius non respondebo. Et dicet
iudex: «Karissime, responde huic petitioni, vel audientiam tibi denegabo.» Et [
si] conveniam te super actione personali coram uno iudice, non potero te super alia
personali coram iudice alio convenire, donec sit illa finita. Non potes me reconvenire
super personali nisi apud eundem iudicem, durante prima [
causa].
5.11. Et nota quod eadem sententia debent terminari causa conventionis et reconventionis,
id [
est] uno die et uno contextu. Et hec est causa, quia si iudex pronuntiaret in causa conventionis,
et differret pronuntiare in causa reconventionis, gravaret partem que redisset <et
posset> appellare.
5.12. Et quod inde est posse aliquem adversarium reconvenire, fallit tamen <in> casibus:
Primus est in excommunicato, qui conveniri potest, et non reconvenire. Item coram
arbitris non habet locum reconventio, ut si petebam a te equum et compromisimus
arbitros, non poteris me reconvenire
|12r| super alia re coram arbitris, quia solum modo super equum exstitit compromissum.
Item cessat reconventio [
in] preiudicialibus questionibus, ut puta ego volebam agere iudicio possessorio contra
te, et dicebam quod tu exspoliaveras me super proprietate illius rei, non potes me
reconvenire ibidem, nisi de alia spoliatione vis me reconvenire. Item <in> criminalibus,
ubi de crimine agitur. Et si conveniam te super una re, in aliis casibus ubi habet
locum reconventio, poteris me reconvenire. Item in subsequentibus fiet mentio de litis
contestatione.
[6 De litis contestatione]
6.1. [S]ciendum est quod litis contestatio est actoris propositio in iure proposita,
et responsio adversarii ad eam secuta. Et nota quod post litem contestatam iudex recusari
non potest, nisi nova causa superveniat. Ut verbi gratia: Ego litigabam coram episcopo
Bergensi contra Tirricum. Non erat eius cancellarius episcopi. Post litem <contestatam
factus est cancellarius episcopi>. Quia ista causa de novo supervenit, possum episcopum
recusare tamquam iudicem suspectum, quia familiaris efficitur [
postquam] hec lis fuit contestata.
6.2. Item post litem contestatam non admittuntur exceptiones declinatorie, ut si lis
contestata sit, et ego volo excipere sic: «Domine, ego non teneor coram vobis respondere,
quia non sum de iurisdictione vestra», vel «quia ceptum est negotium alibi»; non debeo
audiri post litem contestatam.
6.3. Item non debet iudex ante litem contestatam testes recipere, nisi in casibus:
Uno, videlicet, cum de morte testium timeatur, vel absentia diuturna. Ut verbi gratia:
Ego volebam a Tirrico rem petere, non potero probare intentionem meam nisi per testes
quosdam senes valitudinarios, de quorum morte timebam, vel etiam per alios ab futuros,
ut per tales, vel per aliquos, qui peregrine proficisci proponunt. Veni ad iudicem
et supplicavi ei taliter: «Domine, intendo agere contra talem super tali re. Non possum
intentionem meam probare nisi per tales,
de quorum morte et absentia <timeo>, et timeo ne [
propter] litem contestandam differatur usque ad mortem, vel absentiam eorum. Unde supplico
vobis quod vos audiatis eos, et examinetis super istis, que intendo probare contra
talem per ipsos.» Et tunc iudex recipiet testes ipsos, <et> examinabit eos, et eorum
depositiones reservabit sub sigillo suo interclusas.
6.4. Sed si forte non convenerim meum adversarium infra annum ex quo poterit conveniri,
vel saltim non denuntiavero ei quod tales testes sunt recepti contra eum super tali
re, dicendo ei taliter: «Karissime, tales testes recepti sunt contra te, caveas testes,»
nisi hoc fecerim, mihi non proderit, quia presumitur quod in fraudem tacuerim vel
distulerim, ut forte iste amittat probationes, si quas habet, ad reprobandum testes
meos.
6.5. Item in aliis casibus pluribus admittuntur testes lite non contestata, ut in
causis electionum, inquisitionum, denuntiationum et matrimonialium, et breviter in
illis in quibus iudex ex officio suo procedit, vel <ubi> periculum inest in mora.
Quot
|12v| casus enumerantur et plenius declarantur, verbo ad verbum, Extra. titulo lite non
contestata, capitulo Quoniam frequenter [X 2.6.5], tam in textu quam in glossa, quos
longum esset hic describere.
6.6. Hoc tamen attendas, quod in duobus primis casibus super his dictis, videlicet,
cum recipiuntur testes de quorum morte vel absentia timetur, non possunt publicari
ante litis contestationem, sed post, ut notatur ibidem.
6.7. Item facienda litis contestatio in iudicio, post factam petitionem, et coram
suo iudice, quia coram non suo iudice non valet. Quid in iudicio debet fieri, habetur
per c. Extra. de litis contestatione, Olim [X 2.5.1].
6.8. Item notandum, quod si quis in iudicio aliquid respondeat, non ea mente ut litem
contestetur, sed iudici ut amico negotium exponat, vel forte aliquam exceptionem proponat,
non ea mente ut litem contestetur, non est propter hoc lis contestata.
6.9. Item personalis actio per litem contestatam perpetuatur usque ad annos xl., et
postea transit ad heredes, [ut in Co.] de prescriptione xxx. annorum vel xl., lex
expe. [Cod.
7.39.9], et Co. de delicto defunctorum, lex unica [Cod. 4.17.1]. Verbi gratia: Ego
agebam contra te de quibusdam iniuriis. Facta fuit litis contestatio in causa. Postea
non fui causam prosecutus, sed distuli causam prosequi, videlicet in xx. vel xxx.
annos. Tunc possim reiterare et prosequi causam in eo statu in quo erat. Sed si moriaris
infra xl. annos, potero eandem causam prosequi contra heredem tuum, vel heres meus
si moriar, contra heredem tuum. Hoc enim sane intelligendum est, quod ex delicto patris
non tenetur heres, nisi quantum ad ipsum pervenerit, scilicet, ubi lis non estcontestata.
Sed ubi lis est contestata, cum patre tenetur heres exinde. In odium usurariorum tenentur
heredes de iure canonico ad restituendum usuras, etiam ubi lis non [
est] contestata cum patre, et hoc probatur per decre., ut Extra. de usuris, Tua [X 5.19.9].
6.10. Sed premissa intelligas cum agitur de crimine civiliter. Verbi gratia: Pater
tuus furatus est mihi equum meum, vel per iniuriam subtraxerat michi cappam meam,
sed ad te, eius heredem, pervenerint eius res. Huius quamvis lis non sit contestata,
teneris mihi in quantum de illis ad te pertinet. Si lis fuit contestata cum patre,
quamvis nihil ad te pervenerit de illis, possum agere contra te super illis, si es
heres eius.
6.11. De istis tamen excipias quod actio de dolo pervertit totum, non perpetuatur,
quia cessat post biennium: Si sufficiat infra biennium, excipiatur. Verbi gratia:
Ego habebam codicem bonum, quem pro nullo pretio vellem vendere. Tu mihi dolo suasisti
quod eum venderem, dicens quod glosse male erant et inutiles, et quod veniret quidam
imperator qui destrueret eas, et novas faceret. Per te dolo inductus, quia tibi credebam,
codicem vendidi. Non possum agere contra te de dolo? Et hoc infra biennium, alias
non, per legem primam. Nec alias possunt ista perpetuari.
6.12. Item notabile quod habet: «Contestatione efficitur procurator dominus litis»
– quando per eum vel cum eo est lis contestata, in tantum quod eo invito, alius
non potest constitui procurator in causa. Et hoc tene tam in procuratore actoris quam
in procuratore rei.
|13r|
[7 De iuramento calumpnie]
7.1. [N]unc videndum est de iuramento calumpnie, quod debet prestari post litis contestationem.
Et dicitur «calumpnia» petitio iniusta, ex certa scientia inventio facta, vel iuste
petitionis iniusta repulsio. Iniusta petitio, si petam a te cappam tuam, et dicam
meam esse, et hoc propono probare per falsos testes scienter. Iniusta repulsio, ut
si tu vendidisti mihi equum, et solus testis interfuerit in venditione, vel factum
fuerit instrumentum venditionis, et tu credis illud esse amissum, et me non posse
probare venditionem huiusmodi. Si peto pretium, et tu contendis, calumpniose procedes.
7.2. Item continet iuramentum de calumpnia ista, videlicet quod is qui causam movet,
putat iustam esse litem, et si queritur ab eo aliquod quod verum est, non negabit.
Item non promittet vel dabit ad habendam falsam probationem. Item quod falsam dilationem
non queret, vel malitiosam ad retardandum processum proponet. Unde versus:
Istud iuretur ut lis sua iusta putetur
et si queretur verum non inficietur
nil promittetur ut falsa probatio detur
ut lis tardetur dilatio nulla petetur.
7.3. Hec possunt probari per multa iura. Item prestatur istud iuramentum tam in criminalibus
quam in temporalibus, sed in spiritualibus iuratur de veritate dicenda. Qui enim de
calumpnia iurat, iurat de credulitate, qui de veritate, iurat de scientia. Item semel
iuratur de calumpnia in causa, et se extendit istud iuramentum ad omnia que occurrunt
in causa. Et notabile est etiam quod super exceptionibus dilatoriis propositis ante
litem contestatam debet iurare, et etiam debet lis contestari super illis. Unde, si
conveniam adversarium meum in iudicio, et ipse dicat excipiendo quod ceptum est negotium
alibi, debeo respondere utrum verum sit vel non. Et si nego, debet iurari per iura
predicta.
7.4. Item principales persone debent iurare in causa. In causa tamen collegii vel
universitatis, quia non possunt omnes venire, iuratur de calumpnia per iudices. Et
procuratores iurabunt. Verbi gratia: Capitulum Bergensis ecclesie fuit citatum, vel
abbas et conventus sancti Michaelis fuerunt citati, et fecerint alios [iurare]. Iurabunt
procuratores eorum
de calumpnia in causa. Item ad egregias personas, imperatores, reges, duces, comites,
episcopos, archiepiscopos, mittitur pro hoc iuramento prestando vel recipiendo. Item
episcopus in causa ecclesie sue, quamvis per procuratorem suum possit litigare, in
propria persona iurabit, et non tactis Ewangeliis nisi de heresi accusetur. Presentia
enim Ewangeliorum terrorem inducet, et suffragium veritati impendit.
7.5. Item quando alicui minori vel alicui furioso propter etatem vel scientie carentiam
dantur tutores vel curatores, isti iurant pro ipsis de calumpnia in causis, seu minores
auctoritate eorum. Quamvis diversi diversa sentiant utrum minor auctoritate curatoris
vel curator nomine minoris agat, non refert. Et hic vidi de facto, quod indifferenter
agit tutor vel curator nomine minoris, vel minor auctoritate tutoris vel curatoris,
nec habet minor personam standi in iudicio sine tutore vel curatore.
7.6. Unde si velit agere, [adversarius suus debet petere quod ei tutor detur vel curator,
et similiter
|13v| si non habet tutorem vel curatorem et velit minorem convenire], debet similiter desiderare
quod sibi detur tutor vel curator, quia si sine tutore vel curatore ageret et optineret,
pro ipso valet sententia, et contra ipsum lata sententia, non teneret.
7.7. In aliquibus tamen casibus potest agere minor sine tutore vel curatore, cum agit
in matrimonio pro suo thoro violato, dicens iudici quia uxor sua comisit adulterium,
et petit celebrare divortium quoad thori separationem. Item potest minor accusare
tutorem vel curatorem si habeat ipsum suspectum de dilapidatione bonorum suorum.
7.8. Sed quia periculosa est materia agere contra minorem, debet ita fieri de iure,
prout vidi de facto. Ut si ego volo convenire pupillum vel minorem, conveniam ipsum
pupillum, si est maior septennio, cum auctoritate sui tutoris. Si est minor septennio,
conveniam tutorem solum. Et hoc si habeat tutorem. Si non habeat, petam sibi dari.
In minore autem, si habeat curatorem, et est presens minor, conveniam ipsum minorem,
et in sua persona formabo libellum cum auctoritate curatoris. Et si non habeat curatorem,
dabitur uni fanto.
7.9. Unde si vis agere contra pupillum maiorem septennio, vel contra minores presentes
et habentes tutoris vel curatoris [
auctoritatem], ita dices: «Ego conqueror de Guillelmo pupillo et de Iohanne tutore suo.» Si autem
pupillus minor sit septennio, vel si minor sit absens, sic dices: «Conqueror de Iohanne
tutore vel curatore illius pupilli» vel «talis minoris». Et si tutor vel curator vult
agere [
pro] minore absente vel pupillo minore septennio, dices ita: «Conqueror ego Iohannes,
tutorio nomine Guillelmi pupilli mei, de Martino quod debet ei decem.»
7.10. Et quod ita debeat fieri, probatur per iura predicta. Et quod dixi supra, debere
tutores dari cum sollempnitate dicta, videlicet cum iuramento, quod fideliter tutabit
negotia pupilli vel minoris, quamvis non inveniatur in legibus quod iuramentum istud
prestet tutor, sed tantum de curatore in eis cavetur, non obstat, quia nomen curatoris
equivoce ponitur et indifferenter pro tutore vel pro curatore.
7.11. Voco «infantem» qui nondum adhuc septennium inplevit, [«pupillum» qui nondum
quartum decimum annum inplevit.
7.12. Et scias quod pena recusantis prestare hoc iuramentum calumpnie] est in actore:
ut ab instituta cadat actione, videlicet, quod non audiatur ulterius, sed reo reddat
expensas. In reo autem hec est pena, ut reus pro confesso habeatur et condempnetur
in petitis.
7.13. Est differentia inter iuramentum de malitia et iuramentum de calumpnia, quia
iudex quacumque parte litis, et ante litem contestatam et post, si iudex credat aliquem
aliquid proponere malitiose in causa, potest eum compellere ad iurandum de malitia,
videlicet, quod malitiose non proponit. Item iuramentum de malitia prestatur indifferenter
in omnibus causis, tam spiritualibus quam in aliis, sed iuramentum de calumpnia solum
|14r| in causis criminalibus et civilibus. Semel in singulis prestatur, ut dictum est supra.
7.14. Item quia dixi pupillum esse qui nondum quartumdecimum annum conplevit, hoc
dico in masculis, quia in feminis incipit pubertas post duodecimum annum. Et ante
quartum decimum annum in masculo, vel in femina ante duodecimum annum, pubertas non
est. Et si proprie loquamur et stricte, in pupillari etate debet dari tutor, et in
pubertate curator. Et quod dixi de minoribus, qualiter sit agendum cum ipsis, hoc
serva similiter in prodigo, mentecapto, furioso et aliis quibus dictum est supra:
dari debet tutor vel curator.
Item in subsequentibus fiet mentio de exceptionibus.
[8 De exceptionibus]
8.1. [S]ciendum est enim, quod exceptionum alie sunt dilatorie, alie declinatorie,
alie peremptorie, [
alie] anormale.
8.2. Declinatorie sunt per quos declinatur forum iudicis, et istarum quedam competunt
reo ex ipsa iurisdictione, ut si dicam: «Ego sum de aliena iurisdictione.» Quedam
ex persona rei de qua agitur, ut si dicam: «Domine iudex, ista est causa feodalis.
Ad vos non spectat cognitio eius, nec super illa vobis respondebo.» Quedam ex persona
accusatoris, ut si dicam: «Iste qui agit est excommunicatus et non teneor ei respondere.»
Quedam ex persona iudicis, ut si dicam: «Domine, vos estis infamis, et servus, vel
excommunicatus.»
8.3. Alie sunt dilatorie, que differunt negotium, ut si formatus sit ineptus libellus,
et cautus advocatus dicat certe: «Domine, ego dico quod iste libellus peccat in hoc
et in hoc.»
8.4. Hoc tamen adtendendum est, quod omnes exceptiones dilatorie vel declinatorie
debent proponi ante litem contestatam, quia post non habent locum, nisi de novo
emerserint, ut dictum est supra. Et oportet quod ille qui eas proponit post litem
contestatam, protestatus fuerit [
in] illis ante litem contestatam, dicendo: «Ego propono tales, et etiam protestor de
proponendo [
in] talibus, si iste mihi non prosint.» Vel iuret illam postmodum ad scientiam pervenisse.
Et quod tali modo sunt proponende dilatorie vel declinatorie, probatur Extra. de exceptionibus,
Pastoralis [X 2.25.4].
8.5. Peremptorie sunt que intentionem perimunt auctoris. Verbi gratia. Ego petebam
a te decem ex mutuo. Tu excepisti quod de illis mihi satisfeceris. Hec est exceptio
peremptoria. Et generaliter tene quod omnes exceptiones peremptorie debent proponi
post litem contestatam, sed iste, videlicet, exceptiones rei iudicate, aut transacte
et finite, iste possunt proponi et ante et post. Unde si petas a me decem ex mutuo,
potero ante litem contestatam dicere: «Alias ista decem petisti a me in iudicio, et
iudicatum fuit contra te», vel «Fui absolutus ab impetitione tua», vel sic: «In re
finita non teneor, quia tu fecisti mecum pactum de non petendo illam pecuniam» vel
«iurasti non petere».
8.6. Itemque tene, iste sunt anormales: Exceptio falsi procuratoris, ut si dicam:
«Iste procurator falsus est», vel quod littere procuratoris false sunt. Et exceptio
excommunicationis, quia possit proponi quacumque parte litis, et post litem contestatam
et ante, ut Extra. de probationibus, In presentia [X 2.19.8] et constitutionem novam
de exceptionibus, Pia [Novellae Coll. I c. 14], in qua cavetur
|14v| notabile, quod excomunicationis exceptio debet probari infra octo dies computandos,
et de crastino quo proponitur. Si ille, qui illam proposuit, deficiat probando ad
diem assignatam, iudex in causa procedet, et opponens eam [
debet] refundere expensas actori propter retardandum processum. Sed illam eandem poterit
ad hoc semel, non amplius, promovere reus durante
eodem iudicio, probandi copia succedente que, si fuerit probata, repelletur actor
ab agendo donec fuerit absolutus. Et nota quod excommunicato reservantur omnes ille
defensiones. Unde si petis a me decem in iudicio, possum dicere quod non respondebo,
quia tu es excommunicatus, vel quia satisfeci tibi quamvis sum excommunicatus. Quia
aliud est agere et aliud est defendere. Item nota quod qui excipit fungitur vice actoris,
unde ei incumbuit probatio. Alia sunt multa utilia de exceptionibus, sed ista sufficiunt.
[9 De probationibus]
9.1. [Quonia]m actor necesse habet probare quod asseverat, nisi reus confiteatur,
videndum est de probationibus. Sciendum est, quod «probatio» dicitur ab hoc adverbio
«probe». Unde, probe agit qui quod asserit probat, si negetur. Unde probatio est rei
dubie per argumenta facta ostensio. Et dicitur res dubia per negationem. Unde, si
affirmet [
et] tu negas, merito debet dubitari qui verum dicat. Et ei qui dicit, incumbit probatio,
quia negantis factum per rerum naturam nulla probatio est directa, ut vi. q. ult.
§. Actor [C.6 q.4 c.7]. Sed, quod dixi, quod regulariter actor debet probare, fallit
in casibus, quod longum esset enarrare et exemplificare, et apertissime notantur super
illam decretalem, ut ecclesiastica beneficia etc., Ut nostrum [X 3.12.1].
9.2. Item notandum est quod multiplex est probatio: Una, per facti evidentiam, ut
nunc habeam filium parvulum, satis probetur contra me quod ego fuerim incontinens.
Item, per aspectum corporis videtur quod atrox iniuria sit mihi illata, unde, si videat
manum meam abscisam, vel auriculam, satis probatum est quod atrociter verberatus sum.
Et per aspectum probatur similiter etas. Item, si sumptus feci in negotiis domini
regis, et alique passus sum pro ipso per imperata negotia, si exhibeam et per laborem,
si considerentur,
potest constare de sumptibus et quanto passus sum. Et etiam integritas corporis probatur
mulieribus per aspectum, ut Extra. de probationibus, Proposuisti [X 2.19.4].
9.3. Item, per presumptionem fit probatio. Verbi gratia: Ego accusabar de crimine,
et sciebam per quos posset probari contra me. Accessi ad testes, et tantum dedi eis
de meo, quod iuraverunt mihi, quod non testificarentur contra me. Eo ipso quod hoc
feci, presumitur contra me quod ego commiserim crimen. Vel ego idem rupui instrumenta,
per quam credebam posse probari contra me. Vel cum aliquis frequenter invenitur solus
cum sola muliere, nudus cum nuda, loco
|15r| suspecto, et personis existentibus suspectis, presumitur quod fornicati sunt.
9.4. Item, per iuramenti delationem sit probatio, ut si adversarius meus deferat mihi
iuramentum; vel [
cum] iudex deferat [
iuramentum alicui] parti, que forte non probaverit intentionem suam nisi [
semiplene] per unum testem, ut habetur de procuratoribus, Ex insinuatione [X 1.38.3].
9.5. Et nota super hoc, quod dixi de presumptione, quod ubi est vera probatio in contrarium,
non operatur presumptio, ut habetur Extra. de renuntiationibus, Super hoc [X 1.9.5].
Sed clarius pone exemplum, ut si presumatur contra aliquam mulierem propter premissa,
que dixi, quod fuerit fornicata, et ipsa possit clare probare se esse integram, stabat
probatio.
[10 De instrumentis]
10.1. [I]tem <per> instrumenta non est dubium posse probari, ut habetur Extra. de
testibus, per totum [X 2.22], super que longum esset hic dicere. Istud tamen non omittam
dicere,
quod per publicum instrumentum fit probatio, et appello hic «instrumentum» scripturam
de memoria rei alicuius confectam, et est «publicum» quod habet publicam auctoritatem.
10.2. Nam publicum instrumentum est uno modo, quia per publicam manum scriptum est,
id est, per manum notarii publici, id est, tabellionis, et in publica forma redactum.
Item, publicum est instrumentum quod autentico signo est sigillatum, ut sigillo domini
pape, regum, principum, prelatorum, iurisdictionem habentium. Tertio, dicitur publicum
instrumentum quod iudicis auctoritate est exemplificatum et autenticatum, ut si periculosum
sit deferre instrumentum ad iudicium, et papa vel iudex mandat quod tenor sub alio
sigillo sibi mittatur autentico. Quarto, dicitur publicum quod in iudicio scribitur
apud acta publica, sicut memoralia et alia acta cause. Quinto, dicitur publicum quod
de publico armariolo producitur, ut libri censuales in quo scribuntur census. Et ei
creditur quando iudex confitetur illud esse productum de armariolo publico. Sicut
etiam est in Franc[ia] et aliis castris ubi sunt armariola et ciste, ubi ponuntur
isti libri censuales, et appellantur registra. Et per hec instrumenta publica cuilibet
tali instrumento [
fides] adhibetur, dummodo instrumenta appereant absque immutatione, rasura, cancellatura
et suspicione qualibet.
10.3. Et privatum est instrumentum in quo continetur quod aliud sibi debetur, ut si
habeam instrumentum sub sigillo meo, in quo contineatur, quod aliquid debetur mihi.
Et talis scriptura non sufficit ad probationem. Vel etiam scriptura in qua contineatur
quod ego debeo aliquid. Et huic scripture creditur contra me, dummodo constet quod
ego illam fecerim. Et qui propriam scripturam negaverit, convictus condempnari debet
in duplum, Co. de non numerata pecunia, in Autentico, ibi signata Que contra propriam
[post Cod. 4.30.4].
10.4. Assunt exhibenda instrumenta isto modo, quia ille qui producit ea debet illa
tradere iudici, audiente tantummodo parte adversa. Nec traditur instrumentum parti
adverse ad transcribendum, sed per notarium vel alium fidelem hominem transcribatur,
et parti adverse fiet copia. Et si plures articuli contineantur in illo privilegio
vel instrumento,
|15v| ille solus articulus super quo questio est solummodo recitetur, scribatur, parti
adverse tradatur. Et
omnium actorum cause quibus vult uti in causa aliquis pro se, debet facere copiam
adversario suo, eo modo quo dictum est. Verumptamen, accusator non potest petere instrumentum
ad probandum intentionem suam a reo, si reus non est usurus eo. Etsi que sunt iura
contraria, intelliguntur de instrumentis communibus, sicut sunt acta cause.
10.5. Et nota quod multa sunt propter que derogatur fide instrumentorum, ut rasura,
immutatio litterarum et figurarum, ut Extra. de fide instrumentorum, Inter dilectos
[X 2.22.6]. Tamen solius littere vel sillaba mutatio, omissio seu subtractio, non
vitiat instrumentum, ut Extra. eodem, Ex parte [X 2.22.11], nisi mutatio, subtractio
vel omissio sensus varietatem inducat, est sine loco suspecto, ut habetur c. Inter
dilectos [X 2.22.6]. Et vitium gramatice non vitiat instrumenta, nec error scripture.
10.6. Aliud autem est in rescriptis domini pape, quia per multorum officialium manus
transeunt vice cancellariorum et correctorum. Unde non est verisimile quod in huiusmodi
literis vitia remaneant incorrecta, et si secus invente fuerit, littere sunt suspecte,
neque creditur eas de cancellaria emanasse.
10.7. Item si repugnantia inter se contineantur in instrumenta [
que] exhibeat, quasi adinvicem derogant, et neutri creditur, et sibi inputet qui ea produxit.
Secus in testibus contrariis productis ad eandem partem, quia si duo dicant unum,
et tres alii contrarium, iudex considerabit numerum et conditionem [illorum qui pro
producente et contraria] deponent, et plures in numero servabit pro actore. Et quia
ignorabat productor quid essent dicturi, eidem non inputatur. Sed instrumenta contraria
producenti [
imputantur], qui ante debet explorare utrum ei expediebat talia producere instrumenta.
10.8. Item derogatur fidei instrumenti si non sit originale, sed exemplar originalis,
nisi fuerit auctoritate iudicis sumptum seu exemplificatum, quia tunc eidem standum
est prout dici. Et ita exemplificabitur tamen et sumetur: «Domine iudex, ecce quodam
instrumentum quo intendo uti coram vobis contra talem. Et quia periculosum est mihi
propter viarum
discrimina et malorum incursus illud deferre, rogo vos quod illud inspici faciatis
et mihi transcribi sub sigillo vestro, verbo ad verbum, ut eius possim uti transcripto.»
Et tunc iudex de verbo ad verbum viso instrumento tradet illi transcriptum. Nec est
verisimile iudicem auctoritatem prestare sumendi transcriptum, si vitia in originali
fuissent.
10.9. Item si scriptura indeterminate loquatur, non statur ei nisi creditor probaverit
debitum. Unde, si habeam instrumentum in quo caveatur quod tu debes mihi decem, nec
adiciatur in eo ex qua causa debeam, vel ex mutuo, vel ex alia causa, oportet quod
tu probeas causam quamcumque sit autenticum instrumentum, sed si in eo causa adiciatur,
statur eidem.
10.10. Item reprobatur instrumentum
|16r| vitio falsitatis. Committitur autem vitium falsitatis multis modis, enumeratis optime
in decre., de crimine falsi, Licet [X 5.20.5], tam ex textu quam in glossa. Pena falsarii
secundum legem est deportatio et omnium bonorum publicatio in libero homine, in servo
ultimum supplicium. Secundum canones qui falsat litteras domine pape, si laicus est,
per secularem punietur iudicem, si clericus est, debet degradari et tradi puniendum
seculari potestati, Extra. de crimine falsi, Ad falsarium [X 5.20.7]. Si littere sint
episcopi, deponi debet in monasterio perpetuo detrudendum. Si fuerint littere principis,
debet deponi ab officio et beneficio, et in signum maleficii debet caracter in fronte
eius imprimi, quo inter alios cognoscatur, et de provincia expelli. Et qui litteras
domini pape falsant, ipso iure sunt excommunicati.
10.11. Item sententia lata auctoritate falsarum litterarum non est mandanda executioni,
Extra. eodem, Super quod [X 5.20.2]. Si alligetur coram executore falsitas, et valet,
ad viginti annos potest agi de falso. Si tamen questio falsi mota fuerit ante sententiam,
post sententiam non potest opponi, nisi fuerit appellatum. Et nota quod qui vult instrumentum
de falsitate arguere, [
primo iurabit quod calumniose non accusat] illud de falsitate, et tunc, hoc prestito iuramento, debent sibi tradi in scriptis
omnia quecumque continentur in instrumento.
10.12. Item notabile quod semper ante sententiam, videlicet antequam sit conclusum
in causa, possunt produci instrumenta. Item notabile quod si in aliquo instrumento
in probationem exhibito fiat mentio de alio, illud debet exhibi, alioquin non valet
primo exhibitum, nisi fuerit tale quod fuerit auctoritate iudicis transcriptum, ut
dictum est supra, hec habetur Extra. eodem c. primo [X 2.22.1] et Co., de edendo,
in Autentico, Si quis in aliquo documento [Cod. 2.1.7]. Alia vero quam plura notat
Goffridus in summa, de fide instrumentorum, in illo ¶ Multa vero, videlicet ad sequentem
titulum. Item, quia per confessionem adversarii sepe quis relevatur ab angustiis probandi,
dicendum est de confessis.
[11 De confessis]
11.1. [S]ciendum est quod preiudicat confessio si fiat in iure. Et appello «in iure»
presente adversario et coram competente iudice, ut Extra. de confessis, c. Super [X
2.18.2]. Item est alia confessio, que est confessio extra iudicium. Et ista non preiudicat,
nisi cum certa causa adicitur ex confessione, ut cum confiteor me debere tibi centum
ex causa mutui, vel ex causa alia, vel cum confiteris te recepisse illa centum ex
causa mutui. Et tales confessiones extra iudicium facte, si in iudicio probantur,
bene valent.
11.2. Item obstat confessio procuratoris, et quicquid possit opponi in contrarium
apparentem. Dico, secundum quod vidi de facto, et etiam secundum Goffridum, quod tam
confessio advocati, quam confessio procuratoris facta in iudicio, nocet domino, nisi
revocetur ante sententiam. Et etiam si procurator fines mandati [extendat et] delinquat
circa iudicia, preiudicat domino. Et si dampnum patiatur dominus per delictum eius,
debet illud recuperare a procuratore.
11.3. Et etiam credo ita in tutore et curatore. Verumtamen, si minor videat se lesum
ex confessione
|16v| tutoris vel curatoris, et poterit implorare a tutore restitutionem. Et dicet sic
iudici, vel alius nomine eius: «Domine iudex, ego lesus sum in confessione talis tutoris
mei, unde vestrum officium inploro quod vos restituatis me.» Et probata lesione, iudex
restituet.
11.4 Et requiruntur ad hoc alique, quod confessio ista preiudicat, que istis versibus
continentur.
Maior sponte sciens contra se ubi ius habet et hostis.
nec natura rei favor autem lis iusve repugnet.
Quod sic declaro:
11.5. «Maior» xxv. annis, quia minor posset restitui contra confessionem suam.
11.6. Item «sponte» et non coactus, quia si formidine tormentorum aliquid confiteatur,
non preiudicat, nisi post modum eo liberato a tormentuto perseveraverit in illa confessione.
11.7. «Sciens» ideo dicitur, quia si errat dum confessus fuerit per errorem facti,
et probet se errasse in facto quandocunque ante sententiam, non preiudicat confessio.
Unde, si quis iusto errore ductus negaverit se esse heredem, venia est dignus.
11.8. «Contra se» ideo dixi, quantum bene creditur confitenti contra se, et non pro
se. Unde, si dico quod ego debeo decem, mihi bene creditur. Sed si dicam quod mihi
debentur, propter hoc mihi non credetur.
11.9. Item «Ubi ius sit», hoc ideo dixi, quia oportet quod in iudicio fiat confessio,
et coram iudice suo.
11.10. «Hostis» ideo dixi, quia non obstat confessio, nisi presens sit adversarius.
11.11. «Certum» dixi, quia ille qui confitetur debet terminare certam confessionem,
vel quantitatem dare, alias non valet confessio. Unde, si confitear me debere tibi
pecunie summam, non obstat mihi ista confessio, nisi dicam quantam.
11.12. «Nec natura» ideo dixi, quia false confessiones naturalibus convenire debent,
aliter non preiudicant. Unde, si dicam filium meum esse, qui maioris est etatis quam
ego, nihil operatur ista confessio. Vel si fateor me interfecisse illum, qui adhuc
vivit.
11.13. Item «Favor», hec ideo dixi, quia si confitear me servum, et postea possum
probare me liberum tempore confessionis, ista confessio favore libertatis non preiudicat
mihi. Item, si vel confitear me et uxorem meam esse consanguineos, vel confitear quod
antequam cum ea contraxissem, cognoveram consanguineam suam, et uxor mea idem confiteatur,
propter favorem matrimonii non fiet pretextu talis confessionis divortium inter nos,
ut Extra. de eo qui cognovit consanguineam uxoris sue, c. Super eo [X 4.13.5].
11.14. «Lis» ideo dixi, quia non valet confessio nisi fiat de re, de qua controversia
est.
11.15. Item «Ius sue repugnet» ideo dixi, quia, si fiat confessio contra illud quod
ius non patitur, neque natura, non statur tali confessioni. Unde, si confitear me
esse servum Iudei, non propter hoc adiudicatus ero Iudeo, quia hoc ius non patitur,
quia ego sim servus. Vel si confitear quod contraxi cum iudea. Et, quod dixi, non
nocere confessionem nisi fiat de re, de qua contenditur.
11.16. Nota differentiam inter confessionem factam in iudicio et confessionem factam
apud iudicem. Et unico exemplo: Tu dicebas coram iudice quod ego promiseram homicidium
perpetrare, et petebas me puniri. Iudex voluit quod ego responderem. Respondendo dixi
<me non perpetrasse homicidium. Sed recitando> dixi quod ego veniendo de Bergis, rogaturus
Tirricum ut ipse mihi daret dilationem …